Evangelium Secundum Marcum*

Caput 1: Versus 44

Vide,etc.ID.Non quia voluit quod non potuit, quiaomnia quaecunque voluit fecitPsal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniae, sed etiam gratiae.Ostende te,etc.ID.Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quae super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.
(* Traductions européennes)